Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis:
  2. quidquid eram, hoc animi gratia magna tui.
  3. cum te tam multi peterent, tu me una petisti:
  4. possum ego naturae non meminisse tuae?
  5. tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me
  6. inferno damnes, Aeace, iudicio,
  7. atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,
  8. tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
  9. nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
  10. ultima talis erit quae mea prima fides.
  11. hoc mihi perpetuo ius est, quod s amator
  12. nec cito desisto nec temere incipio.