Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
  2. fanaque peccatis plurima causa tuis.
  3. illic assidue tauros spectabis arantis,
  4. et vitem docta ponere falce comas;
  5. atque ibi rara feres inculto tura sacello,
  6. haedus ubi agrestis corruet ante focos;
  7. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  8. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  9. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  10. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  11. incipiam captare feras et reddere pinu
  12. cornua et audaces ipse monere canis;
  13. non tamen ut vastos ausim temptare leones
  14. aut celer agrestis comminus ire sues.
  15. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
  16. excipere et structo figere avem calamo,