Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma,
  2. laetor quod sine me devia rura coles.
  3. nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
  4. qui te blanditiis non sinat esse probam;
  5. nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,
  6. nec tibi clamatae somnus amarus erit.
  7. sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis
  8. et pecus et finis pauperis agricolae.
  9. illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
  10. fanaque peccatis plurima causa tuis.
  11. illic assidue tauros spectabis arantis,
  12. et vitem docta ponere falce comas;
  13. atque ibi rara feres inculto tura sacello,
  14. haedus ubi agrestis corruet ante focos;
  15. protinus et nuda choreas imitabere sura;
  16. omnia ab externo sint modo tuta viro.
  17. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
  18. suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
  19. incipiam captare feras et reddere pinu
  20. cornua et audaces ipse monere canis;