Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
  2. ipsa anus haud longa curva futura die.
  3. quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
  4. huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
  1. nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
  2. ludis et externo tincta nitore caput?
  3. ut natura dedit, sic omnis recta figura est:
  4. turpis Romano Belgicus ore color.
  5. illi sub terris fiant mala multa puellae,
  6. quae mentita suas vertit inepta comas!
  7. deme: mihi certe poteris formosa videri,
  8. mi formosa sat es, si modo saepe venis.
  9. an si caeruleo quaedam sua tempora fuco
  10. tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
  11. cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,
  12. frater ego et tibi sim filius unus ego.
  13. ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,
  14. nec nimis ornata fronte sedere velis.