Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
  2. quam gravis amisso Memnone luctus erat.
  3. cum sene non puduit talem dormire puellam
  4. et canae totiens oscula ferre comae.
  5. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
  6. ipsa anus haud longa curva futura die.
  7. quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
  8. huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
  1. nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
  2. ludis et externo tincta nitore caput?
  3. ut natura dedit, sic omnis recta figura est:
  4. turpis Romano Belgicus ore color.
  5. illi sub terris fiant mala multa puellae,
  6. quae mentita suas vertit inepta comas!
  7. deme: mihi certe poteris formosa videri,
  8. mi formosa sat es, si modo saepe venis.