Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid mea si canis aetas candesceret annis,
  2. et faceret scissas languida ruga genas?
  3. at non Tithoni spernens Aurora senectam
  4. desertum Eoa passa iacere domo est:
  5. illum saepe suis decedens fovit in ulnis
  6. quam prius adiunctos sedula lavit equos;
  7. illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
  8. maturos iterum est questa redire dies;
  9. illa deos currum conscendens dixit iniquos,
  10. invitum et terris praestitit officium.
  11. cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
  12. quam gravis amisso Memnone luctus erat.
  13. cum sene non puduit talem dormire puellam
  14. et canae totiens oscula ferre comae.
  15. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
  16. ipsa anus haud longa curva futura die.
  17. quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
  18. huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.