Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. durius in terris nihil est quod vivat amante,
  2. nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
  3. quem modo felicem invidia admirante ferebant,
  4. nunc decimo admittor vix ego quoque die.
  5. nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
  6. sumere et in nostras trita venena manus;
  7. nec licet in triviis sicca requiescere luna,
  8. aut per rimosas mittere verba fores.
  9. quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
  10. tum flebit, cum in me senserit esse fidem.
  1. assiduae multis odium peperere querelae:
  2. frangitur in tacito femina saepe viro.
  3. si quid vidisti, semper vidisse negato!
  4. aut si quid doluit forte, dolere nega!
  1. quid mea si canis aetas candesceret annis,
  2. et faceret scissas languida ruga genas?