Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quare, si sapis, oblatas ne desere messis
  2. et stolidum pleno vellere carpe pecus;
  3. deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,
  4. dic alias iterum naviget Illyrias!
  5. Cynthia non sequitur fascis nec curat honores,
  6. semper amatorum ponderat una sinus.
  7. at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
  8. rumpat ut assiduis membra libidinibus!
  9. ergo muneribus quivis mercatur amorem?
  10. Iuppiter, indigna merce puella perit.
  11. semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas,
  12. et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
  13. atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse
  14. straminea posset dux habitare casa!
  15. numquam Venales essent ad munus amicae,
  16. atque una fieret cana puella domo;
  17. numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  18. candida tam foedo bracchia fusa viro,
  19. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  20. formosis levitas semper amica fuit.