Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
- at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
- turpis amor surdis auribus esse solet.
- cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
- Actia damnatis aequora militibus:
- hunc infamis arnor versis dare terga carinis
- iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
- Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
- illa, qua vicit, condidit arma manu.
- sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,
- quosve dedit flavo lumine chrysolithos,
- haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
- quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
- non semper placidus periuros ridet amantis
- Iuppiter et surda neglegit aure preces.
- vidistis toto sonitus percurrere caelo,