Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
  2. nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
  3. at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
  4. turpis amor surdis auribus esse solet.
  5. cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
  6. Actia damnatis aequora militibus:
  7. hunc infamis arnor versis dare terga carinis
  8. iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
  9. Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
  10. illa, qua vicit, condidit arma manu.
  11. sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos,
  12. quosve dedit flavo lumine chrysolithos,
  13. haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
  14. quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua.
  15. non semper placidus periuros ridet amantis
  16. Iuppiter et surda neglegit aure preces.