Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
  2. formosis levitas semper amica fuit.
  3. barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,
  4. et subito felix nunc mea regna tenet!
  5. aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
  6. arserit et quantis nupta Creusa malis.
  7. nullane sedabit nostros iniuria fletus?
  8. an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
  9. tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
  10. nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
  11. at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
  12. turpis amor surdis auribus esse solet.
  13. cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani
  14. Actia damnatis aequora militibus:
  15. hunc infamis arnor versis dare terga carinis
  16. iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
  17. Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est:
  18. illa, qua vicit, condidit arma manu.