Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
  2. oscula sunt labris nostra morata tuis!
  3. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  4. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  5. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  6. cum Menelaeo surgeret e thalamo;
  7. nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
  8. dicitur et nudae concubuisse deae.
  9. quod si pertendens animo vestita cubaris,
  10. scissa veste meas experiere manus:
  11. quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
  12. ostendes matri bracchia laesa tuae.
  13. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
  14. viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
  15. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
  16. nox tibi longa venit, nec reditura dies.
  17. atque utinam haerentis sic nos vincire catena
  18. velles, ut numquam solveret ulla dies!
  19. exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
  20. masculus et totum femina coniugium.