Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
  2. quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
  3. oscula sunt labris nostra morata tuis!
  4. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  5. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  6. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  7. cum Menelaeo surgeret e thalamo;
  8. nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
  9. dicitur et nudae concubuisse deae.
  10. quod si pertendens animo vestita cubaris,
  11. scissa veste meas experiere manus:
  12. quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
  13. ostendes matri bracchia laesa tuae.
  14. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
  15. viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
  16. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
  17. nox tibi longa venit, nec reditura dies.
  18. atque utinam haerentis sic nos vincire catena
  19. velles, ut numquam solveret ulla dies!
  20. exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,