Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam possim nostros alio transferre dolores:
  2. huius ero vivus, mortuus huius ero.
  3. quod mihi secum talis concedere noctes
  4. illa velit, vitae longus et annus erit.
  5. si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
  6. nocte una quivis vel deus esse potest.
  7. qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
  8. et pressi multo membra iacere mero,
  9. non ferrum crudele neque esset bellica navis,
  10. nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
  11. nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
  12. lassa foret crinis solere Roma suos.
  13. haec certe merito poterunt laudare minores:
  14. laeserunt nullos pocula nostra deos.
  15. tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!
  16. omnia si dederis oscula, pauca dabis.
  17. ac veluti folia arentis liquere corollas,
  18. quae passim calathis strata natare vides,
  19. sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
  20. forsitan includet crastina fata dies.