Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,
- vestibulum iaceam mortuus ante tuum!
- o me felicem! o nox mihi candida! et o tu
- lectule deliciis facte beate meis!
- quam multa apposita narramus verba lucerna,
- quantaque sublato lumine rixa fuit!
- nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
- interdum tunica duxit operta moram.
- illa meos somno lapsos patefecit ocellos
- ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
- quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
- oscula sunt labris nostra morata tuis!
- non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
- si nescis, oculi sunt in amore duces.