Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. HAS PONO ANTE TVAS TIBI, DIVA, PROPERTIVS AEDIS
  2. EXVVIAS, TOTA NOCTE RECEPTVS AMANS.
  3. nunc a te, mea lux, veniet mea litore navis
  4. servato, an mediis sidat onusta vadis.
  5. quod si forte aliqua nobis mutabere culpa,
  6. vestibulum iaceam mortuus ante tuum!
  1. o me felicem! o nox mihi candida! et o tu
  2. lectule deliciis facte beate meis!
  3. quam multa apposita narramus verba lucerna,
  4. quantaque sublato lumine rixa fuit!
  5. nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
  6. interdum tunica duxit operta moram.
  7. illa meos somno lapsos patefecit ocellos
  8. ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
  9. quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
  10. oscula sunt labris nostra morata tuis!
  11. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  12. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  13. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  14. cum Menelaeo surgeret e thalamo;