Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non nihil ad verum conscia terra sapit.
  2. atque utinam primis animam me ponere cunis
  3. iussisset quaevis de Tribus una Soror!
  4. nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
  5. Nestoris est visus post tria saecla cinis:
  6. cui si longaevae minuisset fata senectae
  7. Gallicus Iliacis miles in aggeribus,
  8. non ille Antilochi vidisset corpus humari,
  9. diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'
  10. tu tamen amisso non numquam flebis amico:
  11. fas est praeteritos semper amare viros.
  12. testis, qui niveum quondam percussit Adonem