Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
  2. tu quoque si quando venies ad fata, memento,
  3. hoc iter ad lapides cana veni memores.
  4. interea cave sis nos aspernata sepultos:
  5. non nihil ad verum conscia terra sapit.
  6. atque utinam primis animam me ponere cunis
  7. iussisset quaevis de Tribus una Soror!
  8. nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
  9. Nestoris est visus post tria saecla cinis:
  10. cui si longaevae minuisset fata senectae
  11. Gallicus Iliacis miles in aggeribus,
  12. non ille Antilochi vidisset corpus humari,
  13. diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?'
  14. tu tamen amisso non numquam flebis amico:
  15. fas est praeteritos semper amare viros.
  16. testis, qui niveum quondam percussit Adonem
  17. venantem Idalio vertice durus aper,
  18. illis formosum iacuisse paludibus; illuc
  19. diceris effusa tu, Venus, isse coma.
  20. sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manis: