Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et sit in exiguo laurus super addita busto,
  2. quae tegat exstincti funeris umbra locum,
  3. et duo sint versus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,
  4. VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.
  5. nec minus haec nostri notescet fama sepulcri,
  6. quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
  7. tu quoque si quando venies ad fata, memento,
  8. hoc iter ad lapides cana veni memores.
  9. interea cave sis nos aspernata sepultos:
  10. non nihil ad verum conscia terra sapit.
  11. atque utinam primis animam me ponere cunis
  12. iussisset quaevis de Tribus una Soror!
  13. nam quo tam dubiae servetur spiritus horae?
  14. Nestoris est visus post tria saecla cinis:
  15. cui si longaevae minuisset fata senectae
  16. Gallicus Iliacis miles in aggeribus,