Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui!
- vicimus: assiduas non tulit illa preces.
- falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
- destitit ire novas Cynthia nostra vias.
- illi carus ego et per me carissima Roma
- dicitur, et sine me dulcia regna negat.
- illa vel angusto mecum requiescere lecto
- et quocumque modo maluit esse mea,
- quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,
- et quas Elis opes apta pararat equis.
- quamvis magna daret, quamvis maiora daturus,
- non tamen illa meos fugit avara sinus.
- hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
- sed potui blandi carminis obsequio.
- sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
- quis ego fretus amo: Cynthia rara meast!
- nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
- sive dies seu nox venerit, illa meast!
- nec mihi rivalis certos subducet amores:
- ista meam norit gloria canitiem.