Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. cum quo Rhipaeos possim conscendere montes
  2. ulteriusque domos vadere Memnonias;
  3. sed me complexae remorantur verba puellae,
  4. mutatoque graves saepe colore preces.
  5. illa mihi totis argutat noctibus ignes,
  6. et queritur nullos esse relicta deos;
  7. illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
  8. quae solet ingrato tristis amica viro.
  9. his ego non horam possum durare querelis:
  10. ah pereat, si quis lentus amare potest!
  11. an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
  12. atque Asiae veteres cernere divitias,
  13. ut mihi deducta faciat convicia puppi
  14. Cynthia et insanis ora notet manibus,