Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nam tua non aetas umquam cessavit amori,
  2. semper at armatae cura fuit patriae;
  3. et tibi non umquam nostros puer iste labores
  4. afferat et lacrimis omnia nota meis!
  5. me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
  6. huic animam extremam reddere nequitiae.
  7. multi longinquo periere in amore libenter,
  8. in quorum numero me quoque terra tegat.
  9. non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
  10. hanc me militiam fata subire volunt.
  11. at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
  12. Lydia Pactoli tingit arata liquor,
  13. seu pedibus terras seu pontum remige carpes,
  14. ibis et accepti pars eris imperii:
  15. tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,
  16. vivere me duro sidere certus eris.