Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
  2. atque Asiae veteres cernere divitias,
  3. ut mihi deducta faciat convicia puppi
  4. Cynthia et insanis ora notet manibus,
  5. osculaque opposito dicat sibi debita vento,
  6. et nihil infido durius esse viro?
  7. tu patrui meritas conare anteire secures,
  8. et vetera oblitis iura refer sociis.
  9. nam tua non aetas umquam cessavit amori,
  10. semper at armatae cura fuit patriae;
  11. et tibi non umquam nostros puer iste labores
  12. afferat et lacrimis omnia nota meis!