Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum,
  2. Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
  3. cum quo Rhipaeos possim conscendere montes
  4. ulteriusque domos vadere Memnonias;
  5. sed me complexae remorantur verba puellae,
  6. mutatoque graves saepe colore preces.
  7. illa mihi totis argutat noctibus ignes,
  8. et queritur nullos esse relicta deos;
  9. illa meam mihi iam se denegat, illa minatur
  10. quae solet ingrato tristis amica viro.
  11. his ego non horam possum durare querelis:
  12. ah pereat, si quis lentus amare potest!
  13. an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
  14. atque Asiae veteres cernere divitias,
  15. ut mihi deducta faciat convicia puppi
  16. Cynthia et insanis ora notet manibus,
  17. osculaque opposito dicat sibi debita vento,
  18. et nihil infido durius esse viro?
  19. tu patrui meritas conare anteire secures,
  20. et vetera oblitis iura refer sociis.