Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas
  2. mutatum domina cogis abire mea?
  3. quid me non pateris vitae quodcumque sequetur
  4. hoc magis assueto ducere servitio?
  5. tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu
  6. Spartanae referas laudibus Hermionae,
  7. et quascumque tulit formosi temporis aetas;
  8. Cynthia non illas nomen habere sinat:
  9. nedum, si levibus fuerit collata figuris,
  10. inferior duro iudice turpis eat.
  11. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  12. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  13. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  14. gaudia sub tacita discere veste libet.
  15. quo magis et nostros contendis solvere amores,
  16. hoc magis accepta fallit uterque fide.
  17. non impune feres: sciet haec insana puella
  18. et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
  19. nec tibi me post haec committet Cynthia nec te
  20. quaeret; erit tanti criminis illa memor,