Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. talis visa mihi mollem spirare quietem
  2. Cynthia consertis nixa caput manibus,
  3. ebria cum multo traherem vestigia Baccho,
  4. et quaterent sera nocte facem pueri.
  5. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,
  6. molliter impresso conor adire toro;
  7. et quamvis duplici correptum ardore iuberent
  8. hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
  9. subiecto leviter positam temptare lacerto
  10. osculaque admota sumere tarda manu,
  11. non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
  12. expertae metuens iurgia saevitiae;
  13. sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
  14. Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
  15. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  16. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  17. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  18. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  19. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  20. munera de prono saepe voluta sinu;