Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
  2. limine formosos intulit ulla pedes.
  3. quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
  4. non ita saeva tamen venerit ira mea,
  5. ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
  6. lumina deiectis turpia sint lacrimis.
  7. an quia parva damus mutato signa colore,
  8. et non ulla meo clamat in ore fides?
  9. vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
  10. fagus et Arcadio pinus amica deo.
  11. ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
  12. scribitur et teneris Cynthia corticibus!
  13. ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
  14. quae m tacitis cognita sunt foribus!
  15. omnia consuevi timidus perferre superbae
  16. iussa neque arguto facta dolore queri.
  17. pro quo continui montes et frigida rupes
  18. et datur inculto tramite dura quies;
  19. et quodcumque meae possunt narrare querelae,
  20. cogor ad argutas dicere s aves.