Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. si quando vestras labens Amor attigit undas,
  2. mansuetis socio parcite litoribus.
  1. Haec certe deserta loca et taciturna querenti,
  2. et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
  3. hic licet occultos proferre impune dolores,
  4. si modo sola queant saxa tenere fidem.
  5. unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
  6. quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
  7. qui modo felicis inter numerabar amantes,
  8. nunc in amore tuo cogor habere notam.
  9. quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?
  10. an nova tristitiae causa puella tuae?
  11. sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
  12. limine formosos intulit ulla pedes.
  13. quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
  14. non ita saeva tamen venerit ira mea,
  15. ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
  16. lumina deiectis turpia sint lacrimis.
  17. an quia parva damus mutato signa colore,
  18. et non ulla meo clamat in ore fides?