Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illa potest magnas heroum infringere vires,
  2. illa etiam duris mentibus esse dolor:
  3. illa neque Arabium metuit transcendere limen
  4. nec timet ostrino, Tulle, subire toro,
  5. et miserum toto iuvenem versare cubili:
  6. quid relevant variis serica textilibus?
  7. quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor
  8. regna vel Alcinoi munera despicere.
  1. Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,
  2. hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
  3. aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
  4. tu tamen in nostro lenta timore venis;
  5. et potes hesternos manibus componere crines
  6. et longa faciem quaerere desidia,
  7. nec minus Eois pectus variare lapillis,
  8. ut formosa novo quae parat ire viro.