Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Tu licet abiectus Tiberina molliter unda
 - Lesbia Mentoreo vina bibas opere,
 - et modo tam celeris mireris currere lintres
 - et modo tam tardas funibus ire rates;
 - et nemus omne satas intendat vertice silvas,
 - urgetur quantis Caucasus arboribus;
 - non tamen ista meo valeant contendere amori:
 - nescit Amor magnis cedere divitiis.
 - nam sive optatam mecum trahit illa quietem,
 - seu facili totum ducit amore diem,
 - tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,
 - et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
 - tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
 - quae maneant, dum me fata perire volent!
 - nam quis divitiis adverso gaudet Amore?
 - nulla mihi tristi praemia sint Venere!
 - illa potest magnas heroum infringere vires,
 - illa etiam duris mentibus esse dolor:
 - illa neque Arabium metuit transcendere limen
 - nec timet ostrino, Tulle, subire toro,