Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illa sit Inachiis et blandior heroinis,
  2. illa suis verbis cogat amare Iovem.
  3. tu vero quoniam semel es periturus amore,
  4. utere: non alio limine dignus eras.
  5. qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error;
  6. et quotcumque voles, una sit ista tibi.
  1. Tu licet abiectus Tiberina molliter unda
  2. Lesbia Mentoreo vina bibas opere,
  3. et modo tam celeris mireris currere lintres
  4. et modo tam tardas funibus ire rates;
  5. et nemus omne satas intendat vertice silvas,
  6. urgetur quantis Caucasus arboribus;
  7. non tamen ista meo valeant contendere amori:
  8. nescit Amor magnis cedere divitiis.
  9. nam sive optatam mecum trahit illa quietem,
  10. seu facili totum ducit amore diem,
  11. tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,
  12. et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
  13. tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
  14. quae maneant, dum me fata perire volent!