Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
  2. quantus in exiguo tempore fugit amor!
  3. nunc primum longas s cognoscere noctes
  4. cogor et ipse meis auribus esse gravis.
  5. felix, qui potuit praesenti flere puellae
  6. (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
  7. aut, si despectus, potuit mutare calores
  8. (sunt quoque translato gaudia servitio).
  9. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
  10. Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.