Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
- quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
- tam multa illa meo divisast milia lecto,
- quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
- nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
- Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
- olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
- contigit ut simili posset amare fide.
- invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
- lecta Prometheis dividit herba iugis?
- non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
- quantus in exiguo tempore fugit amor!
- nunc primum longas s cognoscere noctes
- cogor et ipse meis auribus esse gravis.
- felix, qui potuit praesenti flere puellae
- (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
- aut, si despectus, potuit mutare calores
- (sunt quoque translato gaudia servitio).
- mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
- Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.