Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque utinam mage te remis confisa minutis
  2. parvula Lucrina cumba moretur aqua,
  3. aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
  4. alternae facilis cedere lympha manu,
  5. quam vacet alterius blandos audire susurros
  6. molliter in tacito litore compositam!
  7. non quia perspecta non es mihi cognita fama,
  8. sed quod in hac omnis parte timetur amor.
  9. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
  10. attulerint nostri: culpa timoris erit.