Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- an te nescio quis simulatis ignibus hostis
- sustulit e nostris, Cynthia, carminibus,
- ut solet amoto labi custode puella,
- perfida communis nec meminisse deos?
- atque utinam mage te remis confisa minutis
- parvula Lucrina cumba moretur aqua,
- aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
- alternae facilis cedere lympha manu,
- quam vacet alterius blandos audire susurros
- molliter in tacito litore compositam!
- non quia perspecta non es mihi cognita fama,
- sed quod in hac omnis parte timetur amor.
- ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
- attulerint nostri: culpa timoris erit.
- ah mihi non maior carae custodia matris
- aut sine te vitae cura sit ulla meae!