Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non quia perspecta non es mihi cognita fama,
  2. sed quod in hac omnis parte timetur amor.
  3. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
  4. attulerint nostri: culpa timoris erit.
  5. ah mihi non maior carae custodia matris
  6. aut sine te vitae cura sit ulla meae!
  7. tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
  8. omnia tu nostrae tempora laetitiae.
  9. seu tristis veniam seu contra laetus amicis,
  10. quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
  11. tu modo quam primum corruptas desere Baias:
  12. multis ista dabunt litora discidium,
  13. litora quae fuerunt castis inimica puellis:
  14. ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
  1. Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
  2. quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
  3. tam multa illa meo divisast milia lecto,
  4. quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
  5. nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
  6. Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.