Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
  2. et mediis caelo Luna ruberet equis,
  3. non tamen a vestro potui secedere lusu:
  4. tantus in alternis vocibus ardor erat.
  5. sed quoniam non es veritus concredere nobis,
  6. accipe commissae munera laetitiae:
  7. non m vestros didici reticere dolores,
  8. est quiddam in nobis maius, amice, fide.
  9. possum ego diversos iterum coniungere amantes,
  10. et dominae tardas possum aperire fores;
  11. et possum alterius curas sanare recentis,
  12. nec levis in verbis est medicina meis.
  13. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
  14. quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.
  15. tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
  16. neve superba loqui, neve tacere diu;
  17. neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris,
  18. neu tibi pro vano verba benigna cadant.
  19. irritata venit, quando contemnitur illa,
  20. nec meminit iustas ponere laesa minas: