Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- cum te complexa morientem, Galle, puella
- vidimus et longa ducere verba mora!
- quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
- et mediis caelo Luna ruberet equis,
- non tamen a vestro potui secedere lusu:
- tantus in alternis vocibus ardor erat.
- sed quoniam non es veritus concredere nobis,
- accipe commissae munera laetitiae:
- non m vestros didici reticere dolores,
- est quiddam in nobis maius, amice, fide.
- possum ego diversos iterum coniungere amantes,
- et dominae tardas possum aperire fores;
- et possum alterius curas sanare recentis,
- nec levis in verbis est medicina meis.
- Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
- quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.