Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. en agedum dominae mentem convertite nostrae,
  2. et facite illa meo palleat ore magis!
  3. tunc ego crediderim Manes et sidera vobis
  4. posse Cytinaeis ducere carminibus.
  5. aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
  6. quaerite non sani pectoris auxilia.
  7. fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,
  8. sit modo libertas quae velit ira loqui.
  9. ferte per extremas gentes et ferte per undas,
  10. qua non ulla meum femina norit iter.
  11. vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
  12. sitis et in tuto semper amore pares.
  13. nam me nostra Venus noctes exercet amaras,
  14. et nullo vacuus tempore defit Amor.
  15. hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
  16. cura, neque assueto mutet amore torum.
  17. quod si quis monitis tardas adverterit aures,
  18. heu referet quanto verba dolore mea!