Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
  2. contactum nullis ante cupidinibus.
  3. tum mihi constantis deiecit lumina fastus
  4. et caput impositis pressit Amor pedibus,
  5. donec me docuit castas odisse puellas
  6. improbus, et nullo vivere consilio.
  7. ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno,
  8. cum tamen adversos cogor habere deos.
  9. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
  10. saevitiam durae contudit Iasidos.
  11. nam modo Partheniis amens errabat in antris,
  12. rursus in hirsutas ibat et ille feras;
  13. ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
  14. saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
  15. ergo velocem potuit domuisse puellam:
  16. tantum in amore fides et benefacta valent.
  17. in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
  18. nec meminit notas, ut prius, ire vias.
  19. at vos, deductae quibus est pellacia lunae
  20. et labor in magicis sacra piare focis,