Hannibal

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus. hanc post rem gestam non ita multis diebus MarcumM. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. TiberiumTi. Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. MarcumM. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. longum est omnia enumerare proelia. quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus PubliumP. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. inde colloquium convenit, condiciones non convenerunt. post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. in hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.