Hannibal

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur. puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus MarcoM. Claudio Marcello QuintoQ. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius LucioL. Aemilio Paulo GnaeoCn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho PublioP. Cornelio Cethego MarcoM. Baebio Tamphilo. atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios de GnaeiCn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis.