Hamilcar

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarunt. sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. is non solum hostes a muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in eis Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae. neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.