Timoleon

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam proelia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet universa Sicilia. huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque vellet, legibus experiri liceret.