Eumenes

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset. in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub divo habere non poterat. ver appropinquabat: simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit incolumes.

Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum, utrum repetitum iret Macedoniam (nam tum in Epiro habitabat) et suas res occuparet,