Eumenes

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum elephantum': nondum enim statuerat, conservaret eum necne. veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae. at Eumenes, cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic uteretur devicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, 'quid? tu' inquit 'animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?' huic Eumenes 'utinam quidem istud evenisset! sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit.' neque id erat falsum: non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidit. --- nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.