Agesilaus
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
qui cum regis verbis quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam servis dispertiit, cetera referri iussit. quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse arbitrabantur.