Agesilaus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret, excusavit senectutem. idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si ammadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id se quoque fieri debere animadvertisse. sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque illi adiecto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.