Iphicrates

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit. apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur. hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem bello omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam adeptus est gloriam. cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.