Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Hac mente proximo die festo, cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant, certos praeficit, navem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, qua aufugeret ad salutem. suorum autem e numero Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia viderentur venire. ii propter notitiam sunt intromissi. at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem invadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut exaudiri posset foris. hic, sicut ante saepe dictum est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile intellectu fuit. namque illi ipsi custodes, si prompta fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes vivum tenebant. cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo Dion interfectus est.